SUBSTERNI

SUBSTERNI
SUBSTERNI
de coloribus dicitur, cum alii aliis superimponuntur: sic apud Veteres anchusa coloribus pretiosis, ut conchyliis et purpuris ac cocco; hodieque garancia et guastum, coccineis et purpureis, substerni solent, ut colorem alligent, qua de re vide supra in voce Alligari. At substratum, Graece τὸ ὑπόςτρωμα, de gemmis, apud Plinium, l. 37. c. 6. ubi de Sardonyche gemma: Arabicae excellunt candore circuli prope lucidô atque non gracili, neque in recessu gemmae, aut in deiectu renidentes, sed in ipsis umbonibus nitente, praeterea substratô nigerrimo colore, et hoc in Indicis cereum aut corncum invenitur. Ubi substratum, mox radicem idem vocat. Nempe Indicae sardonyches substratum corneum vel cereum, superficies rubra, adeoque haec vere sardonyx erat. At in Arabicis nihil rubri suprereminebat, substratum solum nigrum erat; quod in Indica sardonyche aliquando quidem etiam visebatur, sed ungue semper, h. e. superficie, rubente cum alba zona, adeo ut arcum caelestem plerumque imitaretur. Vide Salmas. ad Solin. p. 563. Substratorium vero, apud Ecclesiae Romanae Scriptores, mappa Altaris est, cui Corporale insternitur, Car. du Fresne in Glossar. Sed et Durandus sic vocat tapeta, quae pedibus, praecipue Episcoporum, substernuntur, Ration. l. 1. c. 3. num. 23. Vide supra in voce Palla, et de Substratione, tertio Paenitentiae gradu. supra itid. in Prostrati.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • ANCHUSA — Graecis ἄγχουσα, item πορφυρὶς, a colore rubrae purpurae, Plinio l. 22. c. 20. dicitur praepar arelanas coloribus pretiosis, h. e. substerni coloribus pretiosis, ut conchyliis ac purpuris et cocco. Eâ enim ut et algâmarinâ imbuebantur primo lanae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AENARIA — insul. in sinu Puteolano, nunc Ischia, ab oppidi coxendicis imaginem praeferentis, in monte, figura. Cupresso abundat: Thermisque, quae calculosis salubres. Plin. l. 3. c. 6. Cornel. Severus in descriptione Aetnae ex Scaligeri recensione. Dicitur …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ALGA — Theophrasto φῦκος i. e. fucus; qui duplex: θαλάτσιος, seu marinus, qui in mari quidem nascitur, sed propius terram aut littora, et πεντιος vel πελάγιος, qui in alto crescit. Non omnis autem marina Alga seu fucus tingendo aptus: Sed Creticus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FUCUS — in Mimiambis C. Mattii apud A. Gell. l. 20. c. 9. Iam tonsiles tapetes ebrii fuco, Quos concha purpur a imbuens venenavit. Et Horat. Carm. l. 3. Od. 5. v. 27. Neque amissos colores Lana refert medicata fuco. Ex Graeco φῦκος, nomen herbae marinae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GEMMA — Aeolice quicquid ad ornarum induitur, ab εἷμα, Aeol. ἕμμα, et addito digamma γἐμμα. Unde Latini videri queant fecisse vocem gemma de lapillo pretioso ac pellucido, qui auribus collo et digitis induitur ad ornatum. At maior ceteris, qui ad ornatum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LINTEA — quasi linea, ex lino, Gr. ὀθόναι, in omni vita usui sunt multiplici. Et quidem infanti adhuc a matre rubenti substerni linteamen album consuevisse, quo, donec ablutus sit, involvatur. Iul. Capitolin. in Albino, Filius mihi natus est ita candidus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LINTEI Libri — quod e lino, sic dicti, post membranaccos, in usu esse coepêre, teste Plin. l. 13. c. 11. unde Mart. Capella l. 2. Alii, inquit, carbasinis voluminibus complicati libri. Sic scripta fuêre oracula Sibyllina, uti docet Symmach. l. 4. Ep. 34.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MENDES — I. MENDES Labyrinthum condidit, Diodorô teste, quem Regem alii Maron vocabant. Salmas. ad Solin. p. 475. II. MENDES urbs Aegypti, iuxta Lycopolin, ubi Pana, et hircum colunt, Aegyptiorum linguâ Mendes vocatum, cuius libidini excellentissimâ formâ …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MITRA — Syriacum Scaligero: ab antique μίω, i. e. μιτόω ligo, Eustath. a μίτος, i. e. filum, Etymol. Lat. Vitta, Hebr. Gap desc: Hebrew funis, χοινίον: proprie signisicat tegmen muliebris capitis. Et quidem aliquando sonat redimiculum capitis, e quo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PELLIS — an a pellendo, quod externas iniurias pellat: an a pilis, quod pilosa: an ab Hebr. Gap desc: Hebrew, quod in Niphal significat tegi? caesorum animalium corporibus detracta, primis Parentibus, post lapsum, in usum cessit, frigori aliisque aeris… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”